- TURRIS Libislonis
- TURRIS LibislonisPlin. l. 3. c. 7. Turris Bissonis Ptolemaeo, Turres libris Conciliorum, Torre, urbs Sardiniae Archiepiscopalis, in ora occidentali, exstincta, (manert sacraaedes, et portus) a Saslari urbe, quae illi successit, 12. mill. pasl. In Thesauro Linguae Latinae Sardos hodie dici legitur, non sine manifesto errore. Locus inter portum Liguidonis seu Longones 50. et Algarium 60. mill. pass. ab Ampuriis 20. conspicitur, Ferrar. Baudrando Turris Libislonis, urbs fuit ampla Sardiniae, in eius ora Occidentali, ubi incidit Borealis, hodie Porto torre, seu Torre simpliciter dicitur, in parte Septentrionali, Capo di Lugodori dicta; et media est inter Castrum Aragonense ad Borean, et Sasiarim ad Meridiem, 16. mill. pasl. distans.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.